352
traneae naturae inficiunt illam naturam, & statim non fit
ex ea, quod fieri sperabatur. Quoniam omne peius labo¬
rans in aliqua arte, nititur melius destruere, et omne melius
laborans in aliqua arte, conatur peius perficere. Et ideo
inicuique artifici naturam imitari uolenti, neceße est illius rei
naturam cognoscere, cuius rei naturam sua ars imitatur,
alias, fatuus ipse per artem ueram dignoscetur.
DE VTILITATE STVDII.
Studium amouet ignorantiam, et reducit humanum in¬
tellectum adueram cognitionem, & ad cuius libet rei sci¬
entiam. Ergo in primis est neceßarium, per studium huius
suauis operis scientiam acquirere, & per physica dicta in
genium acuere, cum in ipsis sit congnitio ueritatis. Si ergo
laborantes studium non despexerint, fructum inde perue¬
nientem dulciter degustabunt. Qui autem studere abhorrue¬
rint, & tamen laborare uoluerint, uideant an ars ipsius na¬
turae sit imitatio, quam ars ipsius emendare debet. Quo¬
niam impoßibile est ei, secreta philosophorum ad perfectum
finem praeparare. De hijs sapientes dicunt, quod hij
transeunt ad practicam sicut asinus ad coenam, nescientes ad
quid rostrum porrigant, nisi in quantum sensus exteriores sine
intellectu per uisum et gustum, ad pabulum adducit. Sic ipsi
asini, sine bonis ueris principijs, & fructuosis studijs, ac
a ij
Regula uti¬
lis