352
CORRECTIO
culariter transformari non possunt, vt supradi¬
ctum est per Aristotelem. Sciant artifices &c. Sed
similia illis facere possunt, & tingere per rubeum
citrinum vt videatur aurum, & album tinge¬
re albo, donec multum sit simile argento. Pos¬
sunt quoque plumbi immundiciam absterge¬
re, vel aliorum corporum aegrorum vt videatur
aurum & argentum, Veruntamen plumbum
manet semper plumbum, quia in se non habet qua¬
litates digestas auri & argenti, vt dictum est su¬
pra: Vt hij, qui accipiunt salem armoniacum, vel alia
minora mineralia, ad illudendum homines, &
coniungunt cuprum vel stannum cum Mer¬
curio, vt appareat hominibus argentum, & ali¬
quo modo fabricabile, & in igne examinabile, se¬
cundum eos qui in igne experti sunt. Qui tamen
in hoc illuduntur, quia veram naturam argente¬
am in se non habent, sicut apparet in colore & exa¬
minatione. Prima ratio est: Cuprum continet in se
aliqualiter mundum Mercurium, nisi in quantum
ex sulphure existit de foris infectum, quia sulphur
foetidum & adustibile in se habet quod ipsum com¬
burit, & rubedinem non bene digestam habet, ra¬
tione sulphuris rubei & immundi, cum Mercuri¬
us habet substantiam prę sulphure, & ideo tardi¬
us deficit in igne quàm plumbum vel stannum,
quia Mercurius resistit igni, nisi in quantum vio¬
len¬
Cuprum.
Sulphur com¬
burit Mer¬
curium.