352
FATVORVM. 18
lentiam patitur a sulphure sibi commixto. Nota,
Ergo diuide sulphur a Mercurio bono, prę cupro,
vt scis. Sed quod plumbum citius comburitur hoc
est ratione Mercurij infecti, quia Mercurius infe¬
ctus cum imperfecto sulphure, sicut plumbum est,
quaerit aliquod vicinatum suae imperfectionis.
Et cum argentum & cuprum commixta sunt, in
argento non inuenit quam rem infectam, sed in
cupro inuenit primo sulphur adurens, cui citius
admiscetur, & in commixtione vniuersali, Mer¬
curius cupro magis inficitur, cum plumbum sit
ex vtraque parte, scilicet Mercurij & sulphuris
infectum, etiam quia plus malum citius adhaeret
malo, in tantum debilius & peius erit, & ideo
citius adhaeret cupro vel argento, inficiens
& comburens illud cum natura cupri & argen¬
ti, vt audisti, cum ex vtraque parte sit serata
peiori subuenire non potest, & sic plumbum com¬
burit cuprum ab argento, quod tardius sepa¬
ratur sine plumbo, quoniam in quantum magis
imperfectius est, tanto debilius erit & combu¬
stibile, Sed in coniunctione stanni cum cupro, &
Mercurio, aliquo modo aperit naturas & coniun¬
git haec duo, scilicet stannum et cuprum, Mercurium ex
vtraque parte aliquo modo mundum, cum stannum
habeat Mercurium mundum, & sulphur malum,
debiliter commixtum, coniungitur Mercurius
e ij
Ratio pul¬
chra.
Stannum
Mercurium
mundus.