352
FATVORVM. 19
sorum. Sunt autem illi laborantes delusi, cum aestimant se
bonam inuenisse apparentiam, hoc facit eorum
ignorantia, quia naturas metallorum non cognoscunt.
De natura Mercurij. Caput. XVIII.
SCias quod Mercurius siue in terra per opus na¬
turae, siue extra per opus artis nunquam veni¬
et nec stabit in coniunctione cum aliquo corpo¬
re, nisi mortificatus & retentus. Mortificatur au¬
tem & retinetur per sublimationem debitam, &
per imbibitiones aquarum acutarum, & cibatio¬
nes limaturarum sibi pertinentium, & per vapo¬
rem sulphuris sublimati & praeparati praecipue
perducitur, coagulatur ad duritiem & formam me¬
tallicam. Sublimior eius cibatio est marchasita alba
ad album, & rubea ad rubeum. Scias quod hoc
probatum est, Sis ergo cautus in eius sublimatio¬
ne & expertus: Vidi enim, quod quando sublima¬
tur in vase vitreo cum longo collo, ad hoc parato,
semper manet id ipsum quotiescunque etiam subli¬
matur, & non plus siccatur, nec induratur, nec ha¬
bet respiraculum sursum, per quod humiditas sua
euanida & aquosa euolet. Cum autem in sublima¬
tione vel inter alias suas praeparationes incipit fie¬
ri glandosus, tunc scias, quodiam conuertitur in
speciem quam intendis, & secundum hoc obserua¬
bis ipsum, & procedis in opere viam rectam. Istud
capitulum vltimum ascribitur Calisteno.
FINIS. e iij
Coagulatio
Mercurij.
In formam
metallicam
Glandosus
Mercurius