352
CLANGOR
BVCCINAE TRACTATVS MI¬
RABILIS, SIMVL ET ATTENTISSIMVS, EX
quadam vetustissima scriptura
excerptus.
De lapide Philosophorum satis fideliter, simul & phy¬
sicaliter omnibus philosophis edißerens.
IN nomine domini Amen. Buccinae clangor
de lapide benedicto philosophico, Qui ope¬
rationis & virtutis genere mirabiliter intonat,
De quo varias philosophi posuerunt sententias
& scripturas. Vnde de prima essentia philoso¬
phus primus Thales Milesius dicit: Antiquissi¬
mum entium Deus, ingenitum, aeternum, Vnde &
Pythagoras dicit: Dico deum ante omnia fuisse, cum
eo nihil fuit cum fuit. Et intellige, quod Deus
cum solus fuisset in principio creauit vnam sub¬
stantiam, quam primam materiam nomina¬
mus. Et ex illa substantia alias quatuor res cre¬
auit, ignem, aerem, aquam & terram. Ex quibus iam
creatis omnia creauit, tam sublimium quàm in¬
ferio¬