352
BVCCINAE. 20
inferiorum. Et sic ante omnia alia praeter materiam
primam quatuor creauit elementa, ex quibus postea
quod voluit creauit, diuersas scilicet naturas. Vnde
deus suo verbo creauit, quibus dixit: Estote, & fa¬
cta sunt, scilicet quatuor elementa & alia. Ex hijs,
ergo quatuor elementis omnia sunt creata tanquam ex
radice, coelum, throni, angeli, stellae, sol, luna, ma¬
re, ac omnia quae in mari sunt, quae varia sunt, &
non similia, quorum naturas deus diuersas fecit si¬
cut creationes, eo quod ex diuersis creatae sunt ele¬
mentis. Nam si ex vno creatę essent elemento, con¬
uenientes haberent naturas. Sed quia haec diuersa ele¬
menta cum commiscentur suas amittunt naturas, eo
quod calidum frigido commixtum, nec calidum nec
frigidum sit, humidum vero sicco mixtum, nec
humidum fit nec siccum. Ideo creaturae inde exe¬
untes naturas habent diuersas, Quarum creatu¬
rarum quasdam ex vno creauit elemento, et sunt
angeli, quos ex solo igne creauit, & ex duobus
elementis, scilicet ex igne & aere, creata sunt
illa tria scilicet sol, luna, & stellae. Ideo sunt ange¬
li soli luna & stellis lucidiores, eo quod vno singu¬
lari quod est quartum rarius, creati sunt. Sol vero
luna & stellae ex ignis & aeris composito sunt
creati, animae autem (vt dicunt Philosophi) quae ho¬
die & post quotidie corporibus infunduntur nouo in
Vtero matris, non creantur a nouo sed sunt creatę ex