352
BVCCINAE. 21
nulla est disiunctio, vnum non est mortis et animae a
corpore separatio. Ex duobus autem vel tribus
vel quatuor compositis, vnumquodque compositum
separari necesse est, quod est mortis. Et scito quod
nullum compositum igne carens, commedit nec
bibit, nec dormit. Et qualiter cum angeli ex igne
sint creati, cur non commedunt? cum dicitur ignem
esse, quod commedit. Respondetur, quod ignis sim¬
plex non commedit, verum spissus ignis. Non enim sunt
angeli ex spisso igne, verum ex tenuissimo tenuissi¬
mi ignis & simplici. Igitur ex tenuissimo creati ig¬
ne non dormiunt, nec commedunt, nec bibunt.
Nota quod quatuor sunt qualitates primae, sci¬
licet caliditas, siccitas, frigiditas, et humiditas, et di¬
cuntur primę qualitates, quia ex ipsis omnia com¬
ponuntur elementa & omnia elementantur, & om¬
nia complexionantur, Et elementa sunt de simplici¬
bus qualitatibus. Ideo posse habent conuertere et
mutare materiam de qualitate in qualitatem, aliquan¬
do in siccum, aliquando in humidum, aliquando in cali¬
dum, et aliquando in frigidum, secundum quod di¬
uisio naturae est confortata per commplexionem su¬
orum elementorum, vel etiam debilitata. Et quali¬
tates sunt sicut materia elementorum, in quas ipsa
ponunt suas formas. Sunt & in eis retentę, sicut
ius natura demonstrat in omni generatione.
Item vnùm solum elementum non potest cor¬
f
Duplex ig¬
nis