352
CLANGOR
rumpi neque generari in seipso, quia non est
ibi sufficiens natura, quare oportet esse plura. Item
illa natura est vna subtilis substantia, in quam¬
qualitates elementorum intrant, Ideo illae qualita¬
tes elementorum de illo magis ad se trahunt in
quo plus abundant, Et sic qualitates sunt sicut
materia elementorum, in quas ipsa ponunt suas
formas, & in eis sunt retentae, sicut eius natura de¬
monstrat in omni generatione, & in subtili substan¬
tia condensantur in omni generatione, et in subtili
substantia condensant se qualitates elementorum,
Et si ista natura non fuisset de subtili substantia es¬
sentiali elementorum, tunc illa impura essentialitas
elementorum non potuisset esse & dominari in
substantia. Et etiam si quodlibet elementum seor¬
sum secundum suam naturam esset minerale, tunc
illa substantia non posset eam penetrare, nec ingres¬
sum habere, neque colorare. Ergo propter istam
proprietatem illud conuenit, quod ignis prędomi¬
netur in substantia praedicta elementorum, secun¬
dum suam maneriem. Haec Raymundus.
Item corpora sub concauitate orbis lunae a crea¬
tore condita participant quatuor elementis,
quatuor humoribus naturalibus, scilicet: Colera,
Sanguis, Phlegma, & Melancolia. Quatuor com¬
plexionibus: Caliditas, Frigiditas, Humiditas, &
siccitas.
Qua
Vnde color
Quatuor
humores.
Complexiones
quuatuor.