352
CLANGOR
propter hoc potest intelligere naturam elemento¬
rum primorum, post diuisionem tertię substantiae
primordialiter creatam. Non intelligas quod eo¬
rum substantia sit simplex elementum quintum,
sed substantia tertia vel quarta, aut secunda, aut pri¬
ma, elementata à parte quinta quàm nos vocamus
primordiale, & substantiam simplicem, per quam
dictę substantiae quatuor elementales elementatę
sunt, quaelibet secundum suam naturam sicut supe¬
rius declaratum est. Ista quatuor elementa sic crea¬
ta, restant vt pura & clara, ratione eorum clarę par¬
tis naturae, a qua erunt creata vsque ad tempus prae¬
dictum quod exiuit a natura, aut adhuc vsque
ad Anathuel prius prędictum, sed ex post, mortui
sunt homines & animalia, & nascentia terrae desic¬
cata, cum destructione generationis, ducta à corru¬
ptione in generationem, & ex post, a generatio¬
ne in corruptionem. Itaque corpus impurum reso¬
lutum manet hoc, quod contagiauit & corrum¬
pit elementa, propter quam corruptionem om¬
nis res viuibilis est paruae durationis, quoniam na¬
tura non potest facere rem ita perfectam ratione
suae materiae grossae & corruptae, sicut faciebat in
suo principio. Imo dum magis continuat sua ope¬
ratione, plus deuastatur supra naturam, imperfe¬
ctione participando cum magna corruptione pro¬
pter materiam quam quotidie inuenerit minus
pu¬