352
BVCCINAE. 24
empli vt nos intelligas bene, sicut iam dictum est.
Quia supremus creator diuisit istam partem minus
puram in quinque partes. Ex vna parte puriori cre¬
auit Deus quintam essentiam substantiam elemen¬
torum, quae participat cum re coelesti. Et istam di¬
uisit in quatuor partes: Prima purior datur igni,
quem creauit Deus ex secunda parte de natura ele¬
mentorum, Secunda istius pura attribuitur aeri, qui
creatus est ex tertia parte minus pura naturae ele¬
mentorum, & tertia minus pura datur aquae quod
est elementum creatum de quarta parte minus pura
de natura elementorum, Et quarta minus pura datur
elemento terrestri, quod fuit creatum de quinta
parte minus pura totius naturae elementorum. Et
quanto natura est minus perfecta, tanto magis appe¬
tit perfectionem sui, et perficitur vnum cum altero propter
concordantiam suarum proprietatum cum suo quinto in¬
strumento, quod est participans cum causa coelesti. Item, tamen
est appetito perfectionis naturę, scilicet generationis
in corruptionem, et corruptionis in generationem, quia
eius instinctus aut appetitus non venit immediate a
creatore naturae, quod si veniret res, fieret a creato
re et non a creatura, vnde esset perfecta sine destructio¬
ne, et ideo cum venit instinctus a natura, ipsa non potest
facere illam rem perfectam nisi perficiatur per scientiam diui¬
nam intellectualem, sicut humana, quam rectificatur per intelli¬
gentiam diuinam. Sic per magisterium operis nostri