469
208
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
one oculi. Quin & si veniae sunt asperae & combustiuae, non expectato secun¬
do puncto, exhauriendus liquor est, & nouum plumbum catino imponen¬
dum. Reliquus processus est vt antè. Quaedam venae sunt adeò degeneres,
vt nolint plumbo argentum reddere. His addenda quarta pars fluxus est,
idque potissimum in minore igne, in magno verò secundum analogiam.
Quaedam in bullam seu vesicam exurgunt. Quod si obseruatur in probatio¬
ne, etiam requirit additamentum fluxus. Solet autem id fieri cum spathum,
aut fluores syluestres sunt coniuncti.
Nonnullae sunt lentae & tenaces: his addendus salacer est, vt de capite
mortuo aquae fortis, vel huiusmodi.
Omninò additamenta & ignis regimen debitè singulis accommoda¬
tum in hoc magisterio operae precium faciunt. Et huius gratia saepenu¬
mero furnus prius incenditur & calefit cum cineritio & praefurnio, eliqua¬
tis scorijs in eo, vt postea rectius excoquantur venae, & citius fluant. Si¬
militer & alia procurantur, quae venarum aliarumque rerum conditio re¬
quirit, & peritiae artificis relinquuntur. Sine plumbo quoque per bora¬
cem vel salem petrae in mensa potest excoqui vena mitis laeuigata, cum di¬
uitias eius explorare & demonstrare libet. Vena argenti egena excoquitur
in pyriten, vt pauper vena auri, vel plumbum nigrum.
VENA PLVMBI.
Ea plaerumque est Galaena, aut pyrites cobalti instar. Si mera est, du¬
plum fluxus cum aliquantulo scobis ferre ę adijcitur & vulgaris salis momen¬
to, quod est inspergendum. Excoquitur paulatim, cauendo ne carbones ci¬
nere sve in catinum incidant, & scorias multiplicent. Cum feruere incipit,
ignis augetur, sed breui, ne diffletur plumbum. Ita cauendum est ne quid
humoris incidat cum in praefurnio feruet.
Quae immitis est, & rapacia mineralia secum ducit, tusa torretur, do¬
nec foetidum halitum non amplius emittat, vbi cauendum est ne fundatur
calore nimio. Postea excoquitur vt mitis.
Notandum verò venam plumbi, vt & alias pauperes & ignobiliorum metal¬
lorum, excoqui fornace semper patente, nec clauso oculo, cum duplici praefur¬
nio seu catino, ita vt saepè triduo idem opus duret. Nonnunquam proprius eius
focus est ita concinnatus, vt lignis imposita vena cum scorijs ferri, vbi eli¬
quata fuerit, decurrat in catinum subiectum, vbi scoriae abstrahuntur, plum¬
bum verò effunditur in foueas.
VENA PLVMBI ALBI SEV STANNI.
Grana mera cum duplo fluxus & pauco sale excoquuntur, sicut plum¬
bum nigrum.
Quibus mons, vel impuritates peregrinaque mineralia adhaerent: eo¬
rum fragmenta seu frusta torrentur, seu vruntur prius vt mitescant, idque in
magno