469
DE MAGISTERIIS.
207
planè syluestribus & contumacibus deprehendis: partem eius vnam misce
cum duplo fluxus lenis, & in catino paulatim calefacito, tandemque eliqua,
quo facto submitte plumbum quindecuplum & excoque paulatini. Scori¬
as à prodeunte liquore abstrahe: massam fulmina. Potes & plumbum vnà
imponere, prout res feret.
Marcasita auri ferax, (quod cognosces si ignita & restincta in vrina puerili
bis terve, colorem non perdit) quae est mera, non mista alijs mineris, tunditur,
assatur probè vt candefiat; restinguitur vrina, idque repetitur sexies vel
cties donec inter assandum fumus exurgat nullus. Additur duplum fluxus,
& octuplum limati ferri. Eliquantur. Adiecto fluentibus plumbo aurum
suscipitur. Scorijs abiectis pastillus fulminatur.
Quod si alia mineralia sunt commista: tusa vena torretur, postea elui¬
tur de more metallorum, vt minerae inanes secedant. Assatur & in fragmen¬
ta saltem comminuta, & restinguitur vrina. Inde teritur & eluitur. Eluta as¬
satur iterum (quanquam hoc non obseruetur ab omnibus) & misto fluxu cum
limatura (quam & ipsam vulgò negligunt plaerique, tantumque probatoribus relin¬
quunt) funditur & in plumbum excoquitur, vt antè.
Granata aurifera paupera tusa eluuntur, & excoquuntur vt paulò an¬
tè. In maiore tamen opere si magna copia venae est, eaque pauper, excoctio fit
in farno patentis oculi cum gemino catino, tantum addito praemissoque la¬
pide ex pyrite. Inde facti panes aliquoties cremantur, & in plumbum exco¬
quuntur. Nonnunquam adduntur fluxus viliores. Sin ditia sunt, elaboran¬
tur vt marcasita aurifera syncera: hocque item in fornace si copia magna est,
in catino verò extra fornacem, si parua. Nonnunquam lenta vena est, &
bullit in fornace. Huic addendus est sal fusus, & sufflandum. Nec alius mo¬
dus est glareae auriferae, ex fluminibus aut fontibus extractae.
Nonnnulli ad separationem adhibent argentum viuum, quod amal¬
gamando aurum combibat. Sed non sat fida operatio est. Aliquando ipse
hydrargyrus in specubus, vel fluminibus inuenitur auro praegnans. Separa¬
tio fit per corium, & diuaporationem residui hydrargyri ad ignem. Exco¬
quitur deinde per plumbum, seu fulminatur ad puritatem.
DE VENA ARGENTI.
Vena argentaria mitis & mera excoquitur statim in plumbum septu¬
plum, nisi ipsa secum habeat plumbum, aut venam eius. Nam augetur &
diminuitur plumbum prout adest venae vel abest. Imponuntur & ordine
scoriae, postea pyrimachus fusus, ex marcasita rudi factus, inde vena consper¬
sa lythargyro, plumbagine, plumbo, &c. Stratis mutuis, idque in magno igni,
nare follium praemunita valuula. Sed haec variant circumstantijs. Separa¬
tis in praefurnio, scorijs & pastillis factis, fulminatio instituitur, vt in auro.
Si vena est pertinax & immitis (vt marcasita, cadmia, &c.) plus additur plum¬
bi, & nonnunquam etiam praefurnio imponitur, vt recreetur facta reserati¬
one
ff