352
Color san¬
guine rubi¬
cundior.
CLANGOR.
ditur de re in rem, & fit demum pullus volans sicut
aliud a quo habuit radicem et principium. Et simili¬
ter omnia terrae nascentia, putrescunt & mutan¬
tur, & ingreditur super ea corruptio, deinde ger¬
minant & augmentantur sicut augmenta ex
quibus habuerunt radicem & principium.
Et propter hoc mineralia non nutriuntur vt
exeant a radice, sed redit ad id vnumquodque
quod fuit, nec conuertitur ex hoc ad aliud. Et qui
aliud dicit falsum dicit. Haec est ergo conuersio &
diuisio quam volunt sapientes.
Item sperma philosophorum est aqua viua, ter¬
ra autem est corpus imperfectum, Quae terra me¬
rito dicitur matrix, quia ipsa est mater omnium ele¬
mentorum. Ideo quando sperma Mercurij con¬
iungitur cum terra corporis, dissoluitur in aquam
spermatis, & fit aqua sine diuisione vna. Item totum
beneficium huius artis est in sole et Mercurio. Etenim
ipsa in vnum coniuncta, lapidem philosophorum con¬
stituunt, & tincturam habent infinitam, nam in
corpore acquirit colorem sanguine rubicundio¬
rem. Modicum quippe talis coloris in album, id est,
in lunam infusum, conuertit albi magnam quantita¬
tem in citrinum colorem. Praeparatio autem ha¬
rum rerum a principio vsque ad finem est aqua fixa
honorata, nam illa manifestat tincturam in proie¬
ctione, et ipsa est mediatrix inter contraria, & ipsa
eadem