352
BVCCINAE. 39
eadem est principium medium & vltimum. Intelli¬
gens ista, appraehendit sapientiam.
Et nota quod illud quod non est bonum in corpo¬
re imperfecto, perficiatur per illud quod est bonum
in corpore perfecto, quia corpus perfectum in sua
grossitie permanens, minime virtutem habere po¬
test separandi terram sulphuream, a commmixto im¬
perfecto, & conuertendi ipsum commixtum im¬
perfectum ad suam perfectam naturam. Necesse
est ergo, quod corpus perfectum subtilietur ante
quam habeat talem virtutem. Est autem subtilia¬
tum quando ad argenteitatem viuam est reductum,
Et cum ipsa argenteitas viua corporis perfecti sit
fixa, figit argenteitatem viuam non fixam ipsius
corporis imperfecti. Sed argenteitas viua non fixa
quae est in corporibus imperfectis, cum sua fuga et
velocitate abstrahit argenteitatem viuam fixam, am
corporibus perfectis, & facit illam ilico penetrare,
transformare, glorificare, & omnino perficere.
Certum est enim quod omnis res est de eo, et ex eo
in quo resoluitur, Sed omnia metalla reducuntur
ad argenteitatem viuam, ergo fuerunt argentum
viuum. Et sic soluitur oppositio illorum qui di¬
cunt species metallorum non posse transmutari,
quod verum est vt asserunt ipsi, nisi ad primam re¬
ducantur materiam, Tunc enim habetur proprium
sperma metallorum, ex quo metalla artificialiter
k iij
De argentei¬
tate duplici