352
CLANGOR
fit cum aqua nostra, Et ex eo & de ea sunt omnia
necessaria. Nam ipsa corpora soluit solutione vera
philosophica, vt conuertantur in aquam, ex qua
ab initio fuerunt, vt dicit Socrates. Secretum cuius¬
libet rei est vita, videlicet aqua, vt dicit Hermes:
Aqua aeris inter coelum & terram existens, est vi¬
ta vniuscuiusque rei, ipsa enim aqua soluit corpus
in spiritum, & de mortuo facit viuum, & facit ma¬
trimonium inter virum & mulierem. Etenim to¬
tum beneficium artis facit.
Et nota quod argentum viuum seu spiritus est du¬
plex: scilicet praeparans & tingens.
Spiritus pręparans, Corpus dissoluit & mundi
sicat a corrumpentibus causis, et extrahit secundum
spiritum in corpore existentem & tingentem, &
reducit ad seipsum corpora per dissolutionem, &
eorum duriciem mollificat, corpora illuminat, tene¬
bras & impuritatem eorum a partibus purissimis
segregando & remouendo erigit, et exaltat corpo¬
ra reducendo ea in naturam sublimem, inspirat &
subtiliat dum solidum facit spirituale. Et haec sunt
beneficia & effectus spiritus seu argenti viui, prae¬
parantis corpus & extrahentis ab eo spiritum tin¬
gentem. Hic autem spiritus, id est, argentum viuum
primo est grossus, immundus et fugitiuus propter
sulphur quod in meatibus terrę sibi occurrit & im¬
mixtum est, sed operatione artis quę fit per distilla¬
tionem