352
BVCCINAE 40
Mercurius Philosophorum. Dicit Raymundus:
Ars semper indiget calce id est terra sua propria, in
qua maxima virtus mineralis est imposita ad in¬
durandum Mercurium, quia ipsa semper fluit
per media & extrema lapidis, ideo ea non obli¬
uiscaris. Postmodum spiritus & anima debent
reddi corpori, & sic corpus resusicitari, ac spiritus
& anima in corpore mori, vt verificetur dictum
philosophi dicentis:
Qui mecum moritur, mecum oritur.
Quod sic intellige, Nam spiritus, id est, Mercurius
est animae locus, id est, Mercurij corporis, & ille
spiritus est aqua sicca Philosophorum, scilicet me¬
dia substantia Mercurij viui, qui scilicet spiritus
extrahit hanc animam a corporibus perfectis. Ipsa
autem anima est tinctura soluta in spiritu, id est,
qua philosophorum. Nam sicut tinctura vulgi porta¬
tur in aqua sua, quae tingit pannos, & aqua colora¬
ta currit in pannum, & tunc recedit aqua per exsic¬
cationem, & remanet tinctura in panno, Sic
quoque aqua sapientum in qua est tinctura eorum
reducunt super terram suam albam benedictam siti¬
entem, et currit aqua philosophorum in terram eo¬
rum, et extenditur corporaliter in illa, & terram tin¬
git. Deinde recedit aqua spiritualis & remanet
anima in corpore, quae est tinctura, quia est fumus
subtilis, inuisibilis, et non apparet effectus eius nisi
an corpore. Nam totum magisterium nostrum
Mercurius
philosopho¬
rum anima¬
lis.