352
CLANGOR
liatus, aer subtilis, clarus, nimiae penetrationis¬
anima a vitijs, & inquinamentis liberata: quia
iuncta suo corpori mundato, mediante spiritu, id
est aqua mercuriali purificata, transit in ens purissi¬
mum & incorruptibile. Et nisi fiat vapor, nihil in
opere huius artis peregisti. Ergo dealba, ablue,
quia dealbatio totius operis perfecti est initium
& fermentum. Quae quidem dealbatio ammodo
non variatur in colores diuersos, sed permanet in
variabilis & immutabilis, & fige iuxta pręceptum
philosophorum hoc modo.
Modus figendi.
Apta fermentum, id est, corpus ante fer¬
mentationem, vt sit solutum & calcinatum, id est,
corpus per argentum viuum sit solutum & calci¬
natum, id est, argentum viuum sit ab eo separatum
& remotum, & sit calx aut cinis purissimus: quo
niam si non aptaueris fermentum, nil valebit, Et si¬
militer apta sulphur non vrens de calce per sublima¬
tionem, vt sit simplex et viuum, Quia si non miscueris
in elixir, non colorabitur corpus supra quod fiet
proiectio sulphuris, Et si non mundaueris corpus
quod vis misceri in elixir, non diriget corpus spiri¬
tum, neque retinebit eum. Et si non sublimaveris
huiusmodi sulphur, quod vis mittere in elixir, erit
aurum & argentum multum obscurum.
Et