352
BVCCINAE. 58
Et si non mundaueris spiritum, non sustinebit ig¬
nem, quia ipsum impurum corpori non coniunge¬
retur per minima. Oportet te etiam multum cau¬
tum esse, vt facias elixir medium inter durum &
molle, quia nisi hoc scieris, non erit aurum & argen¬
tum habile ad operandum, scilicet malleandum vel
fundendum. Subtilioris enim substantiae & liqui¬
dioris oportet esse medicinam, quia ipsa sunt cor¬
pora, & maioris fixionis & retentionis quam sit ar¬
gentum viuum, in sua natura, super quibus proij¬
citur. Quia dicit Euclides: Nostrum finale secre¬
tum est habere medicinam quae fluat ante Mercu¬
rij fugam. Cum autem vis componere elix¬
ir, fac calcem de illa materia cuius est corpus, & ei
immitte sulphur suum, sicut supra dixi: Si est au¬
rum, de auro, Si argentum, de argento. Quoniam
sponsalitium non est aliud, nisi vt coniungas fer¬
mentum cum suo corpore, de quibus vis facere eli¬
xir. Dicit enim turba: lunge haec duo, id est, cine¬
res, videlicet corporis perfecti, & sulphur album,
id est corpus imperfectum ad inuicem, vnde philo¬
sophus: Illumina primo corpus tuum, & iunge cum
spiritu & corpore mundo, ęqualitate, id est aequo
pondere.
De ponderibus fermenti & sulphuris & Mercurij.
Nota, quia sciendum est primo, quod summa volatilis
non superet summam sui corporis mundati, fixi,
p ij