469
212
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
num eluuntur, solent à liquatoribus per fornacem non transigi, sed demergi
in igneam offam praefurnij, & deinde vnà fulminari. Fit idem etiam in his,
in quibus parum venae, idque volatile spectatur. In excoctis vulgò adhibe¬
tur vstio, cementatio, interdum & fulminatio, si quibus competit. Sed cùm
sua penè sit ratio singulis, ordine quae artifices de iis praecipiunt, recense¬
bimus.
PVRGATIO AVRI.
Varijs hoc emundatur artificiis, pro scoporum multitudine. Propriè
ei competunt cementum regale, quartatio, antimonium. Cementum fit ita:
vt aurum cupro confusum, & in laminas ductum, vicissim sternatur cum
mistura cementi regalis, & reuerberetur, idque, si opus sit, repetatur. Massa
cementata incoquitur plumbo & fulminatur: tandem aqua salis tartari ab¬
suitur, & stillatitia dulci rectificatur.
Per antimonium repurgatur triplicata fusione. Stibium triplum li¬
quatur in catino: Ei admiscetur auri pars simplex, atque sinitur probè coqui
& fluere. Post effunditur in conum fusorium pingui illitum: pulsatur ad re¬
gulum. Hic decutitur & ponderatur, si quid restat in stibio, id inde extrahi¬
tur consumto eo, vel tuso & eloto. Repetitur hoc quoque tertiò: inde ex¬
tensum in laminas eluitur. Alij per plumbum fulminant, & tunc in lami¬
nas extensum abluunt: Alij in testa ignifaciunt, vt stibiati spiritus auo¬
lent.
Quartatione purgatur, si tribus argenti partibus confusum soluitur
qua regia quicquid in eo est alienum, solo auro resistente. Sed non oportet
regiam nimis esse acrem, aliàs & aurum corroditur. A quartatione fulmina¬
tur, & aqua tartari ablutum dulcoratur fontana.
Hi modi etiam ex eo separant confusa metalla, vt infrà dicetur. Qui
lapidis studio tenentur, purgant cemento primùm, postea antimonio, &
tandem regia soluunt in calcem.
Hanc spiritu vini misto sale tartari macerant, & tandem aqua dulci ab¬
luunt. Veruntamen etiam satis est antimonium cum fulmine, sale tartari,
vel liquore salis communis, & tandem dulcoratione & extersione per lin¬
teum mundum.
Ego reuerberatum puluerem solui aqua regia, solutionem reduxi, & elui,
successitque putrefactio Physica, qua in multam nigritiem fuit corruptum.
ARGENTI PVRGATIO.
In officinis massae fulminatae traduntur Zygostatae, qui curat eas tor¬
rere ad purum.
Chymici ad scopos suos cementant cemento leuiori, veluti sulphure,
sale petrae, &c. Postea fulminant cum plumbo, inde dilatant in lamellas seu
bra¬
Vocant hanc
caput corui.
Illa puritas
non est exa¬
cta, deduci¬
tur enim tan¬
tum ad 15.
semuncias,
& grana 12.
cum purissi¬