469
mum sit 16.
semunc. Po¬
test tamen
illa tostio de¬
duci vsque ad
defectum
nius denarij.
213
DE MAGISTERIIS.
bracteas, quas maceratas aqua tartarea abluunt: praeterea edulcorant fonta¬
na, & probè tergent. Est & cùm per aquas fortes in calcem redigitur & li¬
quorem, quae repurgata reducuntur vt in auro. Etiam calx ipsa sine vlteriore so¬
lutione reuerberatur, reducitur cum fluxibus, & per plumbum fulminatur,
indeque extenditur & lauatur. Laminae etiam coquuntur in aqua salis & tar¬
tari soluti per horae quadrantem, donec non amplius ductu lineam nigram
relinquat.
Plinius miratur lineam nigram ab argento relinqui. Sed id fit ab impuro,
quod crudi mercurij & sulphuris non fixi aliquos spiritus adhuc secum habet. Eo¬
dem modo & hydrargyrus obnigrat digitos, licet sit albus aspectu. Tostionis ratio
in argento est, vt massa in frusta comminuta cum cineritia testa in furnum impo¬
natur anemium, & si placet, cupro vel plumbo addito, per tres horas coquatur ad
iustum valorem. Potest & sub tegula torreri.
PVRGATIO CVPRI.
Cùm eliquatum in massas est, & separatum à commistis metallis, ex¬
coquitur, donec purum fiat, quantum potest, id quod coronarium vocant,
si est rubicundum, aliàs regulare. Adiiciuntur nonnunquam scoriae, & alij
fluxus, praesertim si parua quantitas est, magistrales. Nonnunquam in sco¬
bem redigitur, quae ter mutato lixiuio coquitur, & secedit sulphuralienum.
Habet & communem calcinationem, solutionem, filtrationem, reductionem.
Cuprum regale calcinatur praeterea: calx ignifacta extinguitur aceto salso, &
bene teritur lauaturque, quod item fit in aqua vitriolata. Edulcoratur tandem,
& extergetur. Interdum cum sale gemmae cementatur in regulum, qui ab¬
luitur in laminas ductus, in aqua chalcanthina, vel caphurata per horas sex,
vel octo. Inde extergetur. Macerant nonnulli, lauantque lixiuio acri foris, in¬
tus garo piscium, halecum, & sale, vel aceto salso.
Orichalcum in laminas ductum, maceratur aqua tartarisata, vel
etiam in ea coquitur. Postea raditur & extergetur, quae est externa mun¬
dicia.
Dum in laminas per malleos ingentes tunditur, vel etiam ducitur in fila, ni¬
grescit planè. Ea nigredo rasuris & lotionibus tartareis est extirpanda.
FERRVM.
Recoquitur cum fluxibus, separatisque diligenter scoriis, & sacco, in
purum chalybem abit. Aliàs limatura eius eluitur aceto, deinde aqua pura,
quoad omnis nigredo secedat. Ita praeparatus vel calcinatur, vel in pulue¬
rem ad medicinam teritur. Ferrugo & maculae eius delentur aqua salis
tartari. Vel: Candentes laminae restinguuntur in aceto, in quo ebul¬
lierint sal vulgaris & alumen, idque repetitur crebrò. Terunt & limaturam
cum