352
BVCCINAE. 61
& exsicca, & hoc reitera pluries, donec excellentis¬
simum lapidem album per hos gradus reiteratio¬
nis & praeparationis praeparabis, album, fixum,
stantem, per minima ingredientem corpora, ve¬
locissime fluentem ad instar aquae fixae, super ig¬
nis pugnam tingentem Mercurium & omnia cor¬
pora a perfectione diminuta in verum argentum.
Et nota quando plus vel pluries huius comple¬
menti ordo reiteretur, solutionis, coagulationis
& contritionis, tanto huius maioris exuberatio¬
ne, videlicet medicinae multiplicatur bonitas ma¬
gis & magis. Nam quoties pertractaueris super
ipsum lapidem eius propriam bonitatem reserua¬
tam, toties multas lucraberis in eius proiectione
super corpora partes, a perfectione diminuta.
Quare Philosophi laudant reiterationem vltra. Si
igitur terram albam fermentare ad rubeum elixir
volueris, diuide ipsam terram albam in duas par¬
tes, vnam partem augmentabis ad elixir album
cum sua aqua alba reseruata, & sic nunquam desi¬
nit esse eius. Et aliam partem pone in vitrum su¬
um, id est in furnum suae digestionis, & auge sibi
ignem, donec vi et potentia ignis digestionis in ru¬
bicundissimum lapidem conuertatur, veluti sicut
crocus siccus combustus. Et si volueris vt fiat tin¬
ctura rubedinis, elixir albissimum transformans,
& tingens mercurium, lunam, & omne corpus in
q