352
CLANGOR
completur per beneficium aquę nostrae Mercuria¬
lis, quia cum ipsa soluitur, elixirque praeparatur,
& cum ipsa soluuntur & praeparantur corpora.
Ipsa est enim mundans, iungens, dissoluens, de al¬
bans, & rubeum faciens.
Dicit alius: Sed quia fermentum non potest ingre¬
di corpus mortuum nisi mediante aqua, quae facit
matrimonium & copulam inter fermentum et ter¬
ram albam: Idcirco primo in omni fermentatione
notari debet pondus vniuscuiusque. Si igitur terram
foliatam albam ad album elixir volueris fermenta¬
re, vt stabit in complemento tincturae super cor¬
pora a perfectione diminuta, tunc recipe terrę de¬
albatae seu foliatae corporis mortui partes tres, &
de aqua vitae reseruata partes duas, & fermenti
partem alteram dimidiam.
Fermentum autem sit praeparatum vt fiat calx alba
fixa et subtilis, si ad album procedit tua intentio.
Si vero ad rubeum, tunc sit calx citrinissima auri
praeparata, & non erit aliud fermentum, Ratio,
quia ista duo corpora lucentia sunt, in quibus sunt
radij tingentes splendidi, caetera corpora albedine
& rubedine naturaliter excellendo.
Postea sapienter ponas in suam fiolam ad hoc
deaptatam, & in chorium suum temperatum repo¬
ne vt coagulentur & fixentur, & fiet vnum cor¬
pus, Deinde iterum solue cum tertia parte aquae,
&