352
CLANGOR
aquam sine turbulentia, solutione raritatis, ut
sumas vas vitreum cum medicina, & suspenda¬
tur illud in olla noua aenea, cuius orificium sit stri¬
ctum, in qua bulliat aqua, & orificium sit clausum,
vt ex vapore aquae bullientis ascendente vapore
soluatur medicina.
Sed nota quod aqua illa bulliens non tangat vas
uitreum, in quo est medicina, per spacium trium
digitorum. Et solutio fit forte vna die vel duobus
aut tribus, postquam medicina fuerit soluta, aufer
ab igne ad refrigerandum, fixandum, & congelan¬
dum, indurandum vel desiccandum, & sic solua¬
tur pluries, & quanto plus resoluta fuerit medici¬
na, tanto perfectior erit. Et talis solutio est medici¬
nae subtiliatio & eius virtualis sublimatio, Quae
quanto plus reiteratur, tanto abundantius & plu¬
res partes tingit.
Vnde dicit Rasis. Non dependet huius boni¬
tas multiplicationis, nisi in multiplicatione reitera¬
tionis, sublimatione & fixatione medicinae per¬
fectae. Quia quanto plus huius complementi or¬
do reiteratur, tanto illius exuberantia magis ope¬
ratur, & augmentatur. Nam quoties magis soli¬
to sublimaueris medicinam perfectam, & solue¬
ris, toties lucraberis omni vice ad proijciendum
vnum pondus super mille. Et si primo cadet super
mille, secundo cadit super decem millia, tertio su¬
per