352
BVCCINAE 65
super centum millia, quarto super mille millia, &
sic vsque in infinitum. Dicit enim Morigenes philo¬
sophus: Scitote pro certo, quod quanto plus solui¬
tur lapis noster, et congelatur, tanto plus spiritus
& anima coniunguntur, & retinentur ab ipsis, &
qualibet vice tinctura multiplicatur. Alio mo¬
do multiplicatur medicina per fermentationem, et
est fermentum ad album, luna pura, et fermentum
ad rubeum, sol purus. Proijciatur ergo vna pars
medicinae, supra duas fermenti, & totum erit me¬
dicina, & ponatur in vase vitreo super ignem, &
claudatur sic, vt aer non intret, nec exeat, & serue¬
tur, & regatur, & subtilietur quoties volueris, si¬
cut fecisti de prima medicina, tantam virtutem re¬
cipiet vna pars secundae medicinae, quantum ha¬
buit vna pars primae medicinae, Sic enim per solu¬
tionem, & fermentationem poterit medicina mul¬
tiplicari in infinitum.
Tripliciter lapis philosophicus mul¬
tiplicatur.
Primo modo fit per reiterationem notae corru¬
ptionis ad principium, hoc est corrumpendo lapi¬
dem per dissolutionem & putrefactionem, & per
elementorum coniunctionem, & inhumationem
in aere vel in terra, & per decoctiones aeris, & ig¬
nis commmunis. Et hoc ad altera opera particula¬
r