352
69
INCIPIT
SEMITA SEMITAE.
Et est tractatulus breuis & compendiosus simul
& utilis intelligenti, in quo principaliter
pro parte prodit lapidem uegetabilem
ab alijs poenitus absconditum
subtiliter intuenti:
REuerende pater pias aures inclina, & intelli¬
ge quod Mercurius est sperma omnium me¬
tallorum decoctum, & imperfectum in ven¬
tre terrae calore sulphureo, & secundum varieta¬
tem sulphuream ipsius, metalla in terra generan¬
tur diuersa. Et sic ipsorum primordialis materia
est vna, & naturaliter sola actione maiori vel mi¬
nori, adurente vel non adurente diuersimode ope¬
ratur, & in hoc omnes philosophi concordant. Et
hoc demonstrabo taliter: Quia certum est, quod
omnis res de eo & ex eo est in quod resoluitur, &
est verum exemplum & consimile. Si glacies
commutatur in aquam mediante calore, ergo, pri¬
us fuit aqua: Sed omnia metalla conuertuntur in
Mercurium, ergo iste Mercurius est prima mate¬
f
Causa diffe¬
rentiae me¬
tallorum.
Signum la¬
pidis mine¬
ralis.