352
SEMITA
ria eorum. Modum autem conuertendi infra doce¬
bo, Illo habito, soluitur oppinio eorum, qui dicunt
species metallorum conuerti non posse, & hoc ve¬
rum est, vt ipsi dicunt, nisi in materiam primam re¬
ducantur, Reductio autem ipsorum est facilis in
primam materiam vt ostendam. Et transmutatio
est facilis & possibilis. Nam omne crescens vel
nascens multiplicatur in sua specie, vt homi¬
nes, arbores, grana & huiusmodi. Nam ex vno
grano mille generantur. Ergo possibile est augeri¬
res vsque in infinitum. Ex praedictis apparet subtili¬
ter intuenti, philosophos in suis libris dixisse ob¬
scura sed vera. Dixerunt enim quod lapis no¬
ster est ex corpore & anima & spiritu, & verum
dicunt. Nam corpus imperfectum comparauerunt
corpori propter hoc quod est infirmum, & aquam
spiritum dixerunt, & vere spiritus est, quia
corpori imperfecto & per se mortuo vitam tribuit,
quam prius non habebat, & in meliorem formam
producit. Fermentum animam dixerunt, quod si¬
cut infra dicetur corpori imperfecto similiter vi¬
tam tribuit, et in sui naturam eleuat et conuertit. Philo¬
sophus dicit: conuerte naturas, et quod quaeris inue¬
nies, & hoc est verum: Nam in nostro magisterio pri¬
mo facimus de grosso gracile id est de corpore spiritum,
& postmodum de humido siccum id est de aqua terram
& sic naturas conuertimus, & facimus superius infe¬
rius,
Prima mate¬
ria metallo¬
rum.