352
SEMITAE. 70
rius, quod fit quando spiritus efficitur corpus, &
econuerso corpus fit spiritus. Item lapis noster vt
dicunt philosophi fit ex vna re, & in vno vase, & ve¬
rum dicunt. Nam totum magisterium fit cum aqua no¬
stra, et ex ea. Nam ipsa corpora soluit vt dictum
est, non tamen ea solutione prout credunt ignari
scilicet quod conuertatur in aquam nubis. Et ipsa
eadem calcinat, & in terram reducit. Ipsa eadem corpora
in cinerem transformat, & ea incinerat, & dealbat,
& mundificat iuxta verbum Morienis, qui ait:
Quod azoth & ignis Latonem mundificant, id est,
abluunt, & eius obscuritatem poenitus ab eo eri¬
piunt. Laton enim est corpus immundum, azoth
argentum viuum. Et corpora diuersa coniungit, prę¬
parata modo praedicto, coniunctione tali, quod
nec ignis nec actus potest ea separare ab igneitatis
combustione, & eorum vnum irruendo in aliud
mutatio subtiliat corpora, non subtiliatione vulga¬
ri, vt idiotae siue inexperti credentes, sic quod sub¬
limare sit superius ascendere. Et ideo accipiunt
corpora calcinata, & admiscent spiritibus sublima¬
tis, scilicet Mercurio arsenico & sulphure etc, &
faciunt per ignem fortem sublimare id est corpora ascen¬
dere cum spiritibus, et dicunt quod corpora tunc sunt
sublimata. Et sunt delusi, quia adhuc inueniunt cor¬
pora immunda cum spiritibus plus quam fuissent prius. Ideo
nostrum sublimare non est sursum ascendere: sed sub
f ij
Vas unum
est aqua no¬
stra.
Contra sub¬
limationem
uulgarem.