352
AVICENNAE. 81
Quia calor agens in humido primo generat nigre¬
dinem, quae nigredo est caput corui, hoc est princi¬
pium operis.
Item nota quod ingressio, submersio, conne¬
xio, coniunctio, complexio, commpositio & mixtio
idem significant in hac arte. Nihil enim submergi¬
tur, coniungitur, connectitur, quin & misceatur.
Quia commixtio est commiscibilium per minima,
id est, per indiuisibilia sibi iuncta vnio. Scias etiam
firmiter, quod tota fortitudo huius magisterij non
est nisi in putrefactione. Si enim putridum non fue¬
rit, solui nec fundi poterit, & si solutum non fuerit,
ad nihilum deueniet.
Item scias quod in vnoquoque opere sunt tres di¬
mensiones, scilicet latitudo, altitudo & profundi¬
tas: & hoc manifeste apparet de corpore, quod vi¬
sui nostro subiacet. Verbi gratia: Lapis noster in
prima sui creatione est albus, & ita apparet in facie,
quare dicimus ipsum frigidum & humidum quia
ita est. Vnde studeamus, quare lapis noster
aquaticus, quia frigidus & humidus est, naturalis
dispositio dicitur corpus manifestum seu altum. La¬
titudo autem est ista dispositio media, per quam
itur ad profundam dispositionem. Quae vero me¬
dia est inter profunditatem & altitudinem, tan¬
quam inter contenta, seu contraria, est impossibi¬
lis transitus per ea, nisi altera qualitas destruatur,
x
Caput cor¬
ui quando
est.