352
TRACTATVLVS
quoniam frigida et humida est eius dispositio alta, de¬
struatur ergo altera qualitas, videlicet humiditas
per putrefactionem, tunc inspissatur, & eius humi¬
ditas conuertitur in siccitatem, & sic fit transitus ab al¬
ta ad mediam dispositionem, quae est frigiditas & sicci¬
tas, & dicitur latitudo, quia tenet a frigido & humi¬
do frigiditatem, a sicco et calido siccitatem, ergo media.
Postquam vero per calorem existentem, frigidi¬
tas quae remansit in corpore transmutatur in ca¬
liditatem, quae sunt extranea, contraria est dispo¬
sitio profunda, quia caliditas est occultum corpo¬
ris, quod optime apparet per Aristotelem etc.
De extractione aquae ex terra.
Capit IIII.
POstquam materia fuerit putrefacta, ad facien¬
dum corpus & spiritum, quod tamen impos¬
sibile est fieri nisi in aere, hoc est per sub¬
limationem.
Scias ergo quod lapis noster diuiditur in
duas partes principales, videlicet in partem su¬
periorem quae ascendit, & in partem inferiorem
quae remanet in fundo fixa. Et tamen istae duae
partes concordant in virtute.
Et ideo philosophus dicit: quod illud quod est
inferius, est sicut illud quod est superius. Et ista di¬
uisio