352
Opera
quae nostrae
contraria.
TRACTATVLVS
feriorem descendendo, vt corporeum fiat spirituale
sublimando, & cum est spirituale fiat iterato cor¬
poreum descendendo. Et sic habes gloriam clarita¬
tis huius mundi, & fugit a te omnis obscuritas &
omnis inopia & ęgritudo, quia sic compositus, cu¬
rat omnem ęgritudinem. Et hic lapis totius fortitudi¬
nis, quia nulla est comparatio huius lapidis ad alias
fortitudines. Nam vincit visibiliter, omnem rem
solidam perforabit, penetrabit & deuincendo
conuertit.
Philosophi dixerunt: quod sola aqua per sei¬
psam omnia facit, omnia soluit, omnia congelat,
omnia diruit sine alicuius adminiculo. In ipsa so¬
lent apparere colores amaeni. Permutatio corporis
in aquam est tinctura cuius libet corporis. Insuper
est differentia inter tincturam aquae & tincturam
olei. Nam tinctura aquae abluit & mundat, & tin¬
ctura olei tingit & colorat.
De fundatione seu etiam fusione super
terram suam. Caput V.
FVnde igitur aquam super terram suam, &
permisce conterendo statim paulatim imbi¬
bendo, hebdomadatim decoquendo, & postea
leniter calcinando, quousque terra bibat de sua aqua
quintam sui partem.
Scias