352
AVICENNAE. 83
Scias quod terram oportet nutriri, primo modice
aqua sua, & postea maiori, sicut est videre de in¬
fantis educatione. Idcirco multoties contere ter¬
ram, & paulatim imbibe eam de octo in octo die¬
bus, decoque, & postea mediocriter calcina in ig¬
ne, ne tedeat te opus multoties reiterare, quia terra
fructum non gerit absque frequenti irrigatione. Vn¬
de cum aridum fit, vt multum sitiens bibit suum hu¬
midum & aqueum, & trituratio non est bona, do¬
nec terra & aqua fiat vnum & idem corpus. Er¬
go non suspendas manum tuam a trituratione &
assatione, donec terra sit sicca & alba, quae albedo
generatur ex tali frequenti & sicca trituratione &
assatione. Caueas tamen ne imbibas terram nisi pau¬
latim, & cum longa contritione post siccationem
terrę. Vnde in hoc est pondus vbique notandum, ne
scilicet nimia siccitas vel superflua humiditas opus
corrumpant. Et in tantum decoque assando, quan¬
tum dissolutio ex poscit imbibendo.
Nota: Omni vice post calcinationem terrae su¬
perfunde aquam terrae temperatę, videlicet non
multum nec parum. Quia si multum, fit pelagus
conturbationis: Si parum, comburetur in fauil¬
lam, quia suauiter & non festinanter, de octo
in octo diebus, teriam irrigando, decoquen¬
do & calcinando, donec biberit aquam suam. Con¬
tinua igitur opus multis vicibus, quia nisi per lon¬
x iij