469
DE MAGISTERIIS.
217
lida colari: colatura coagulari aceto diuaporante cum agitatione continua.
Resinae liquidae eluuntur saepius aceto vel alia aqua, &c.
Euphorbium aceto rosaceo in balneo vaporoso destillato soluitur,
filtratur, coagulatur, soluitur iterum aqua rosacea, &c.
Vinum defecatur oui candido, vel iniectis silicibus, aut glarea, &c. In¬
de puritas traducitur.
Aquae destillantur, vel coquuntur, & coctae per glaream traiiciuntur
mundam, & post quietem à sedimento liberantur. Nonnullis addunt po¬
lentam, vel amygdalas amaras, & similia.
Acetum quoque etsi filtrando possit repurgari, tamen destillatur quo¬
que, & modò eius phlegma vt appellant, vsurpatur, modò ignium vi è ma¬
trice expressus liquor, & rectificatus, prout vsus postulat. Ita & vrinae emun¬
dantur.
Cineres, & quae sunt huiusmodi, per cribrum traijciuntur, postea
per saccum rarum excutiuntur. Quod si salem abstractum vnà volumus,
post cribrationem coquimus in multis aquis, spumas tollimus, traijcimus
per lintea, siccamus, reuerberamus, terimus, iterumque coquimus, donec
perfectè sint purgati. Ex lixiuiis filtratis ad purum redit pars altera, & voca¬
tur alkali. Ita & separantur, & depurantur simul.
Est & depuratio concharum fluuiatilium, margariti ferarum, & simili¬
um, quibus foris cortex niger adhaeret. Abscedit hic, potestque abradi, si prae¬
coquantur in lixiuio, vel per medium mensem in aceto acri macerentur.
TRACT. I. CAP. XLIII.
De Catalysi depuratorum, seu merorum in sua componentia, &
primùm de metallis confusis segregandis.
Qvando ipsae substantiae diuersae inter se commistae vnitae ue segregan¬
tur, nulla ratione habita externarum impuritatum principali (quan¬
quam vnà esse & harum separatio possit) magisterium catalyseos in mera sub¬
stantia est. Spectatur in hoc, vt quaelibet pars componens totum per se in sua
natura homogenea exeat, segregeturque à reliquis: quod in aliquibus statim
fit vltimò, in aliquibus distinctae segregationes ordine se sequuntur vsque ad
vltimam.
Excellit hîc primùm metallorum confusorum segregatio, deinde eorum¬
dem cum mineralibus compositorum reductio, insuper compactorum di¬
stractio, quibus accedit & hydrargyri compositi, aquarum ferinarum, vrina¬
rum, &c. segregatio. Atque haec vnius sunt generis. Alterius sunt, quae in ele¬
menta & principia distrahuntur.
In metallorum commistorum separatione plures adhibentur operae, vt cementa¬
tio, fulminatio, corrosio, descensio &c. Sed non omnes omnino seruant partes.
Ita¬
gg 2