469
218
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Itaque qui seruatas singulas cupit, operationi competenti studeat. Interdum
autem ignobiliores negligimus, quòd non multi sint ad vsum momenti, aut
quòd difficilima sit conseruatio, aut non pura segregatio.
SEGREGATIO AVRI A RELIQVIS
metallis confusis.
Miscetur aurum pluribus, paucioribus, idque diuersa admodum pro¬
portione, tum in natura ipsa, tum arte. Si aurum exuperat, tantumque est cum
argento, (quod vocant aurum argentatum, quanquam omninò auri nomen ha¬
beat massa, si exuperat duas vncias in mistura, reliquum nuncupatur argentum
auratum, in quo est aurum à tribus denariis vsque ad duas vncias, secundum mar¬
cas computando) quartationem institue, & argentum per aquam fortem sub¬
trahe.
Hic lis est artificum possit ne aurum ad summam puritatem per aquam for¬
tem redigi, annon. Fachsius ait relinqui duo circiter grana argenti, prout tamen
aquae virtus est: Budelius in 10. 16. 20. &c. Marcis fatetur relinqui quatuor grana
aut circiter, in minoribus tamen massis planè depurari posse affirmat, vt aurum sit
exactè 24. caractarum. Quidam aiunt per aquam fortem figi aliquam argenti
partem, & non solui. At fixione accedit ad auri naturam. Itaque fortè parum referet
etiamsi aliquid maneat. Opera etiam danda est, ne fortior iusto sit aqua, & ali¬
quid auri abradat.
Ex aqua forti argentum reducitur, aurum verò cum fluxibus funditur
& fulminatur ad purum, aut per antimonium ducitur, & ignitione in testa
sibi restituitur. Nonnunquam quartatione omissa, scobs vel sistula istius au¬
ri statim soluitur aqua forti. Sed non est tam accurata haec segregatio, vt prior.
Alia segregatio per antimonium perficitur.
Recipe. Stibij libras duas cum dimidia, secum vini (tartari) libras duas.
Coque vna in fictili, & permisce: cum huius massae triplo confunde au¬
rum argentatum in catino ad ignem fusorium. Fusa omnia probè, & com¬
mista effunde in conum fusorium pinguedine illitum. Pulsa ad regulum, vel
in margine coni, vel iuxta in pauimento: concussu aurum subsidet, argentum
statim insistit. Separa per auulsionem: num totum ex stibio prodierit, co¬
gnosces per libram, si scilicet argentum & aurum habent pondus prius. So¬
let tamen plaerumque aliquid decedere argento, quòd sit auro mollius. Si
cognosces aliquid mansisse cum stibio, excoque id in plumbum: plumbum
fulmina.
Hic modus communis est etiam argento aurato.
Alia ratio: Sulphur in lixiuio coctum ad fixitatem, donec iniectum
prunis non fumiget, proijcitur super massam metallicam eliquatam, &
sinitur vnà fundi. Effunduntur in conum vt antè. Per sulphur enim
volunt
Hoc monet
etiam Agri¬
cola lib. II. de
re metallica.