352
AVICENNAE. 88
Propter hoc dixit Geber: Cum eo sublimetur lapis,
donec vltimo deueniat in sublimationis purita¬
tem. Dixit enim eum eo, hoc est, sine alio adiun¬
cto vel alia extranea re, propter hoc decepti sunt
omnes laborantes, qui sublimant cum fecibus &
nesciunt quid faciunt, vel quis sit lapis philosophi¬
cus, & nihil proficiunt, quia sublimationem philo¬
sophicam ignorant.
Geber dicit: est enim lapis philosophorum vna
medicina, in qua totum magisterium consistit, cui
non admiscetur extraneum, neque diminuitur, nisi
quod superfluum est in operatione amoueatur, & est
prima purificatio, quae per sublimationem perfici¬
tur. Iam sufficienter demonstraui, quando velis face¬
re nostram sublimationem, quod in nostro lapide
nil addas vel diminuas, imo totam substantiam in
vase rato ponas, prout diximus in prima disposi¬
tione, firmiter claudendo, & pone ipsum in fur¬
num, & coapta cum cineribus subtus & inferius,
ita quod duae partes vasis sint discoopertae tam
diu quousque materia dissoluatur, & postea
administra ignem lentum, donec maior pars
in puluerem vertatur, quod fit in XXX. diebus, &
quando factae sunt operationes quas diximus, fa¬
cta est sublimatio, solutio, distillatio, descen¬
sio, putrefactio, ablutio, ceratio, coagulatio,
vel fixio. Et scias quod philosophi posuerunt
Diuersa no¬
mina ope¬
ris unum si¬
gnificant et
idem.