352
TRACTATVLVS
multa talia & diuersa nomina operationum & la¬
borum, quae tamen in rei veritate non sunt nisi
num & idem, & vnica operatione omnia simul &
semel, & eodem tempore & labore perpetrantur:
Et hoc ideo fecerunt vt esset indignis scientia ob¬
scura. Item philosophus dicit: Vt enim terra cum
aqua imbuitur & teritur, & per temperatum no¬
stri solis calorem desiccatur, & in terram vertitur
tota materia, qui saltem perfecte scit facere nostram
operationem. Vnde dixit Hermes pater philoso¬
phorum: Vis eius integra est si versa fuerit in ter¬
ram, id est aqua vertatur in terram.
De multiplicatione & fixione lapidis.
Capit VII.
Sequitur de copulatione pulueris, vt fructum
ferant, & fructus eorum in aeternum perma¬
neat, & docebo pulueres sublimatos figere, vt
in igne permanere possint, & corporibus adunari
& commisceri.
Est autem fixio rei fugientis conueniens ad ignem
aptatio. Causa vero eius inuentionis est vt om¬
nis tinctura omnisque alteratio praeparetur, & in al¬
teram mutetur naturam. Figitur autem sic. Recipe
illud quod est sublimatum, & diuide illud per cu¬
curbitas seu vrinalia, prout quantitas materiae re¬
qui¬