352
TRACTATVLVS
bedinem vt prędixi. Et scitote quod argentum viuum est
ignis, corpora comburens, mortificans, & constrin¬
gens vno regimine. Et quanto magis teruntur corpo¬
ra et miscentur, tanto magis habilitantur et attenu¬
antur. Alius philosophus dicit: quod ignis incen¬
sus superabundans facit exhalare humidum, sed
frigidum ignis facit perire opus.
Nota, regimen ignis sic secundum naturam &
exemplo quatuor temporum regatur. In primo
tempore, scilicet hyeme, terra concipit. In secundo
scilicet vere producit herbas & flores. In tertio sci¬
licet aestate, maturantur fructus. In autumno vero id est
quarto tempore, colliguntur fructus: Vnde in
pere nostro a simili in prima operatione Mercu¬
rius mortificatur, & totum opus vertitur in pul¬
uerem, & terra concipit vt in aliam vertatur natu¬
ram, Vnde in ista decoctione fit nigra. In secun¬
da ascendit naturam suam dealbando. In tertia iam
fructus apparent, quia tunc apparet rubedo, quae
est in fine operis. In quarta maturantur fructus, &
ex eis colliguntur. Haec de fixatione sufficiunt,
De modo proijciendi medicinam, & tin¬
gendi quodlibet metallum in solem
et lunam. Caput VIII.
De