352
AVICENNAE. 90
De promisso finem compleui huc vsque, ma¬
gisterium magnum, ad elixir excellentissi¬
mum album & rubeum faciendum. Hic fi¬
naliter dicam de modo proijciendi, qui est comple¬
mentum operis, & laetitia desiderata & expectata.
Album vero elixir dealbat vsque ad infinitum, &
quodcunque metallum deducit ad albedinem perfe¬
ctam. Sed sciendum est, quod vnum metallum leuius
altero ad elixir deducitur. Propinqua enim perfe¬
ctius quam remota. Et cum inuenimus metallum
perfectum & multum propinquum, & vitium im¬
perfectionis excusatur in ipso propinquo per mul¬
tum remonta, quę vero metalla multum remota seu
propinqua sunt in multis libris satis claret.
Et quia elixir album vel rubeum multum spiri¬
tuale sit, vltra naturam tamen operatur, non est
mirum quod illud commiscibile est corporis, su¬
per quo proijcitur, solummodo liquefacit illud.
Graue etiam est super mille millia proijcere,
& illa in continenti penetrare. Quare vobis vnum
secretum magnum tradam. Commiscenda est vna
pars cum mille partibus corporis vicinioris, et hoc
totum claude in vno vase firmiter et apto, & ponen¬
dum est illud in furnum fusionis per tres dies, do¬
nec inseparabiliter fuerit totum coniunctum.
Et illud est opus trium dierum, tunc ad
infinitum proijcienda est vna pars illius corporis
z ij