352
COMPENDIUM ANIMAE.
& haec est ista humiditas, dicta aqua, permanenis,
quam intelligimus in nostro codicillo, in capitullo
quod incipit: Nostra humiditas est aqua, per to¬
tum. Et hoc est quod dicimus de menstruo coelli¬
co. Hoc autem rex clarius patet in secundo libro
quintae essentiae quem te latere non credo.
Respicias ergo o rex naturam menstrui nostri
quantum est virtuosa, & quae dicta sunt de illo in¬
tellige in capitulis praeallegatis. In tantum enim
per ipsum nobilitatur magisterium lapidis, quod
nullatenus potest exprimi illius abundantia. Prae¬
sens ratio patet per illos, qui metalla corrumpunt
cum aquis extra naturam, quia nostrum menstruum
ignorant, quia sic fit, quod eius dissolutio aliquantum
lum repugnat naturae, tamen si metallum dissolu¬
tum cum nostro menstruo confortarent cum inhu¬
mationibus duodecim aut sedecim dierum, & ab¬
luerent illud a nigredine, aquam contra naturam
confortarent. Sed nesciunt illam confortare cum
re naturali, ideo eorum practica priuatur effectu
finaliter, & defectum arti imponunt, qui illorum
est. Et quae diximus de cognitione menstrui, quae
est vna de rebus, sine qua nil fieri potest in magiste¬
rio huius artis, Haec tibi de illo sufficiant.
Nunc est dicendum de spermate metallorum,
quod est materia nostri lapidis.
De
Menstruum
caelicum.
Notabilitas
aquae no¬
strae.
Sine men¬
struo nihil