352
TRANSMVTATIONIS 95
De spermate metallorum materia
lapidis.
Iam noueris princeps serenissime, quod metal¬
lorum, spiritus est altera pars & materia nostri
lapidis, quam oportet te a corporibus omnium
metallorum euacuare. Et ista euacuatio fit duplici¬
ter, vt inferius practica monstrabit. Quia in duo¬
bus corporibus perfectis diuiditur, per putrefacti¬
onem, & elementorum diuisionem, & eorum fixa¬
tionem. Sed in metallis imperfectis diuiditur per
purificationem, & sublimationem simplicis vnitatis,
& in isto passu errant ignorantes, arbitrantes cor¬
pora metallorum cum fortibus aquis commmunibus
vt supra dixi, cum aquis contra naturam reduci ip¬
sa in mater iam primam sui. Et si libros nostros le¬
gissent, scirent vtique tales liquores intentioni philo¬
sophorum repugnare, Et hoc quod diximus clare
demonstratum est in codicillo nostro, quod inci¬
pit: Ideo dissoluitur aurum & argentum in rebus
radicalibus sui generis. Haec est enim aqua, cum
qua curantur infirmitates incurabiles, sub conser¬
uatione suae naturae, vt patet in codicillo quod inci¬
pit. Fili sublimatio etc. Et etiam in capitulo, quod
incipit. N. D. E. etc.
Etiam princeps serenissime, clare constat, ipsos
fortes liquores non esse de intentione philosopho¬
rum,
Contra
quas fortes
Iterum con¬
tra aquas
fortes.