469
Si cuprum est
refractarius,
nec libenter
miscetur cum
plumbo, ad¬
de fluxus,
vel per resti¬
onem purifica.
220
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. I.
quae in furno segregatorio cum tabulis inclinatis debito calore dato, ne flu¬
at cuprum, sed tantum plumbum quod aurum & argentum assumsit, sepa¬
rantur. Plumbum profluens in pastillos redigitur (infusione scilicet in lebetes,
vel trullas, vel scrobes.) Pastilli fulminantur. Massa relicta adhuc habet aurum
& argentum, quae segregantur vt supra. Idem fit si argentum solum sit mi¬
stum, & tamen minus cupro.
Porrò sunt & aliae rationes cupri & auri separandi. Fluxum quendam
mitiorem, qualis est è lixiuio factus, &c. ("Nam acriores in quibus est aerugo,
vitriolum, &c. Vel aurum inficiunt, vel faciunt vt aliquid de metallo adiecto in
aurum irrepat;" inquit Agricola.) misce cum massa metallica. Eliqua in cati¬
no, & postea in conum fusorium intus pinguefactum infunde, & pulsa ad
regulum. Innatans auro cuprum auelle.
Vel. Salis vulgaris, sulphuris, salis petrae & auripigmentiana, misce.
Hanc misturam proijce per metallum eliquatum. Protrahitur cuprum,
subsidente aure.
Alia ratio est per coctionem. Monetam vel quoduis aliud mistum ex
auro, argento, cupro, vel aere & argento, vel aere & auro, redige in laminas
tenues. Has ignitas (vel etiam calefactas) coque in aqua in qua chalcanthi,
sulphuris & salis (si aurum est, vrinam capere potes) pares ebullierint & sint
solutae. Coctio durat ad horas. 5. vel 6. q. s. Aes secedit specie calcis. Argen¬
tum crassius est instar furfuris triticei. Calx aeris separatur per angustum cri¬
brum eluendo, & postea reducitur. Argentum & aurum tosta fulminantur.
Si exuperat cuprum, fiat furnus descensorius cum cineritio, & oculo
à latere, qui obstruatur cono, ita vt suo tempore possit remoueri. Impone
cuprum cum duplo plumbi. Coque. Scorias abstrahe, vt purum sit metal¬
lum. Proijce tandem super id praescriptam misturam; aurumque subsidebit.
Oculo aperto, sine decurrat cuprum. Regulus erit aureus, quem in plumbum
incoque, & fulmina. Si in minutissimam scobem redegeris massam per hy¬
drargyri fumum, etiam amalgamatio segregat. (Solent & duplum plumbi mi¬
scere, fundere & in placentam super cineres planos in lebete effundere. Haec dispo¬
nitur super bacillis ferreis in fornace crenata decliui, vel trunco viridi crenato.
Plumbum liquatum effluit & secum trahit aurum & argentum. Postea fulmi¬
natur. Aes verò excoquitur ad perfectum.)
Plumbum vtrumque commistum auro argentove pluri, fulminatio¬
ne post incoctionem in plumbum iustum facilè exeunt, & in molybdaena
& lythargyro quanquam cum damno, inueniuntur. Fieri idem etiam po¬
test per aquam fortem, & sulphur, vt in prioribus. Item per cementum.
Sed delectus est habendus ratione argenti, quod non sustinet vim eam quam
aurum. Itaque si solum est cum plumbo, paretur talis aqua soluens, aut tale
cementum quod argento parcat.
(Corrodi stannum solet aquis acribus veluti spiritu vitrioli argento praeteri¬
to. Est