352
Sol in ari¬
ete.
Tempus ni¬
gredinis
SCALA
pus, alij, vt calor fimi, eo quod calor iste est tempe¬
ratus. Alij vt calor solis in ariete existentis, eo quod
sol habet ibi principatum & exaltationem suam,
quia ibi incipit mediocriter oriri & calescere.
Et propter hoc dixerunt quidam quod debe¬
mus incipere sole existente in ariete, & luna in tau¬
ro commorante: Quae quidem omnia ad desig¬
nandum calorem moderatum circa primam hu¬
ius operis actionem dicta sunt. Et quamuis hu¬
ius lapidis actio vnica sit, scilicet decoctio cum igne
naturali: Tamen status caloris huius tripliciter
variatur, quia primo erit ignis moderatus, & du¬
rat ad nigredinem, & etiam donec illa in albedi¬
nem conuertatur, quae nigredo durat forte 46. die¬
bus vel plus vel minus, secundum studium ope¬
rantis, & regimen fortunae, & iste calor assimi¬
latur calori solis ex ariete labentis in taurum.
Albedine quadam apparente augeatur ignis gra¬
datim, vsque ad perfectam lapidis exsiccationem
seu incinerationem, & iste calor assimilatur calori
solis in tauro, discurrentis in geminos.
Desiccato vero lapide & incinerato, iterum
fortificatur ignis, donec lapis perfectissime rube¬
at, & regali veste induatur ab igne.
Et iste calor assimilatur calori solis in leone,
Haec enim est suae dignitatis domus. Deinde
continuetur donec fit venenum.
Tun¬