352
PHILOSOPHORVM. 108
Tunc enim draco noster in fixatione solari ful¬
gens, radio coelestium & terrestrium virtute de¬
coratur. Hinc autem lapis philosophicus om¬
nia vincens, omnia digerens, qui corpori cuncta
vitia corrigit & emendat. Huius nomina multi¬
plicantur secundum multitudinem colorum ap¬
parentium. Nam in regimine primo cum niger
est vocatur terra, & Saturnus, & nominibus om¬
nium nigrorum & terrestrium corporum. Deinde
cum dealbatur, vocatur aqua viua, & nominibus
omnium aquarum & salium, aluminum, & rerum
habentium albedinem. Postquam autem incitrinatur
& sublimantur, & subtiliatur, tunc vocatur aer,
lcum citrinum, & nominibus omnium spiritua¬
lium & volatilium. Deinde vero cum rubescit vo¬
catur coelum, sulphur rubeum, aurum, carbuncu¬
lus, & nominibus omnium rubeorum preciolo¬
rum pulchritudinem habentium, tam in lapidi¬
bus quam in animalibus & plantis.
Hic notandum, quod aqua nostra dicitur mas¬
culus, et terra dicitur foemina, quae est spissitudo la¬
pidis, & sic terra fit spiritualis & aerea, & subti¬
lis, & haec spissitudo siue terra dicitur aes nostrum
& plumbum nostrum.
Oportet ergo ipsum suauiter regere, vt sulphur
fiat incrernabile, cum aqua, in qua illud est.
Aqua enim ipsum dissoluit, & dealbat. Sed
Nomina sor¬
ritur ex co¬
lore.
Masculus
foemina.
Aes nostrum