352
Quando
quomodo
sit fixio.
Probatio
prima tin¬
cturae.
Trium effe¬
ctus singu¬
lares.
SCALA
dicunt quidam quod alterum istorum, scilicet fex
remanens in fundo, quae dicitur fumus, est terra, et
alterum quod ascendit a terra scilicet a fece est coe¬
lum. Toties ergo reiterandum est coelum super
terram, donec terra fiat coelestis & spiritualis, &
coelum fiat terrestre, & iungatur cum terra, tunc
completum est opus. Et hoc sciendum, quod cum
corpus sit grossum, & spiritus subtilis, vniuersali¬
ter permisceri non possunt, nisi primo corpus in
tantum subtilietur a spiritu, vt ipsum corpus ei¬
dem spiritui aequipolleat in subtilitate, & tunc fit
mixtio talis, quam ignis non separat vel superat, si
per mille annos continue in ipsum ageret quia sic
per minima permiscentur, quod nullo ingenio post¬
quam sic se inuicem ceperint poterint separari.
Sic enim morietur draco, & sine illo non, hoc est ni¬
si cum ipso interficiatur. Et iste draco, id est, sul¬
phur, extrahitur de corpore per magisterium, &
est nostrum secretum sulphur. Quando ergo vo¬
lueris tentare medicinam, pondus vnius grani tritici
super laminam candentem cupriponas, & si intrans
cum pauco calore lamina se diffuderit per totum
intus, & extra est perfecte tingens, & in igne secum
perseuerans est lapis, tunc est perfectus. Et sic pa¬
tet quod sunt tria, quae complent nostrum elixir
quod fecimus: primum coniungit, duo componunt
medicinam. Itaque sunt vno corpore tria iuncta.
Sed