352
Duae natu¬
rae in lapi¬
de nostro.
Effectus cal¬
cinationis.
Calcinatio
per humidum
Aqua secun¬
da quid sit
& eius effe¬
ctus.
De ignibus
diuersis.
SCALA
sapiens artis coniungit eam, vt natura alteretur,
& in aliam naturam conuertatur & natura per na¬
turam appareat. Ergo duas naturas coniunge, do¬
nec naturas tibi attrahas, & fiat res lucidissima &
clarissima, quae lucessit & illuminatur, postquam
fuerit in sua magna & excellentissima perfectione
coaptata.
Ad talem vtique & tantam perfectionem non
peruenitur, nisi scala sapientum, quae ex duodecim
gradibus constituitur, primitus ascendatur.
Primus gradus est calcinatio, quę est lapidis no¬
stri benedicti modullati summa purgatio, caloris
restitutio, humoris innati conseruatio, & solutio¬
nis inductio. Et omne calcinatum in suo genere
est fixum. Et sic sol & luna cum prima aqua calci¬
nantur philosophice, vt corpora aperiantur, & fi¬
ant spongiosa & subtilia, vt aqua secunda melius
possit ingredi ad operandum suum opus quod est
exaltare terram in salem mirabilem, sola sua virtu¬
te attractiua, quae aqua secunda est ignis non natu¬
ralis, cuius virtute fit huius magisterij complemen¬
tum. Et hinc loquens de ignibus Raymund. dicit:
Notandum est quod hic iacent contrariae operatio¬
nes, quia sicut ignis contra naturam dissoluit spiri¬
tum corporis fixi in aquam nubis, & corpus spiri¬
tus volatilis constringit in terram congelatam: Ita
contrario ignis naturae congelat spiritum dissolu¬
tum.