352
PHILOSOPHORVM. 111
tum corporis fixi in terram globosam, & corpus
spiritus volatilis fixum per ignem, contra naturam
resoluit, non in aquam nubis, sed in aquam philoso¬
phorum, quia fixum naturae ignis reuertitur vola¬
tile, & corpus spirituale in spiritum, & humidum
fit siccum, & ponderosum fit leue, & spiritus hu¬
midus, secundum formam aquae nubis, & ponde¬
rositatem constrictiuam.
Ignis innaturalis est ignis balnei, vel sunt quili¬
nij, vel vindemię, vel equi, vel alius occasionatus ex
abundanti industria.
Ignis autem elementalis est, qui combustibili¬
bus enutritur, & nutrit flammam: Cognitis autem
eorum ignium arcanis, & verae nostrae medicinae
principijs, de facili peruenitur ad nostrum magi¬
sterium.
Vnde si quaeratur ex quibus fit nostra medicina?
Dico quod ex illis elicitur per artem, in quibus
habitat potentionaliter per naturam. Et secun¬
dum Auicennam: ex illis in quibus perfectio
seum proprinquitas primae materiae reperitur, no¬
stra elicitur medicina. Non autem de imperfe¬
ctis extraneis, quia impersectum non potest perfi¬
cere, nec immundum mundare. Et quia a radice con¬
uenit naturas extrahere, dicit Aristoteles: Sciant
artifices alchimiae, species metallorum transmutari
non posse, nisi prius reducantur in primam mate¬
ce iij