352
SCALA
Secundus gradus scalae sapientum
est Solutio.
Quae est occulti reuelatio, grossitudinis atte¬
nuatio, ac rei durae, siccae terrae, in quandam liqui¬
dam substantiam reductio. Vnde philosophus:
Donec omnia fiant aqua nihil operamini. Et illa
aqua est Mercurius philosophorum, quo & non
alio debemus vti, qui tamen non fit, donec summa
volatilis superat summam fixi. Haec aqua secun¬
dum Hermetem patrem philosophorum ex repug¬
nantibus dicitur vnica & magnesia, continens in se
spiritum, animam & corpus cineris, eius nomine
impar, quia nihil ei simile, cuius conuenit occulta
manifestare naturam, eius secretum non est in alijs,
eo quod secundum philosophos dicitur aqua coe¬
lestina &, sunt repugnantia, in hac aqua vna. Con¬
uerte ergo rem in rem, & habebis magisterium.
Et in hac solutione dum turbabitur terra, transferen¬
tur montes in cor maris, et tunc destruitur forma,
sed destructa vna, immediate introducitur alia.
Quia omne quale, adueniens quali, facit ipsum ta¬
le, quale ante non fuit, eo quod non est dare quali¬
tatem naturalem, quin sub aliqua maneat forma,
continens in se qualitates actu vel potentia.
Quare dicit Auicenna: Qualitas posterior tra¬
hit entitatem a qualitate, quae est eius prior.
Solu¬
Aqua ex re¬
pugnati¬
bus.
Contrarie¬
tas in aqua
nostra.