352
PHILOSOPHORVM. 113
Solutio autem lapidis est reductio eius in aquam
mineralem, ex qua erat compostus, operante na¬
tura, qui quidem lapis non fructificat, donec, ad ni¬
hilum deueniat, tanquam aqua decurrens. Ex
quo ergo soluendo ipsam reductionem, fieri con¬
uenit, leuius ac competentius est ad neutralita¬
tem, & postea ad eius primam naturam aqueam
vel aliter ad aliquam aliam subtilitatem finali redu¬
ci. Et quod fieri potest per pauciora, frustra fit per
plura. Quare dicit Philosophus: Quod si ex solo
Mercurio perficere poteris preciosissimus operis
indagator eris. Et scias quod illud non est extra¬
neum in quo se conuerti habet, per naturale magi¬
sterium prout per glatiem congelatum patet qui
cum resoluitur in aquam vertitur, patet ergo ip¬
sam prius aquam fuisse. Quare dicit: nisi quodlibet
vertatur in aquam, nullatenus deuenietur ad per¬
fectionem. Vnde Hermes: Non emendatur na¬
tura nisi in sua natura, cuius natura emendatio
fit artis ingenio, et ars in natura non corrigit quod
natura nequit. Succurrendum est ergo naturae,
per artem quod obmissum est per naturam. Nam
quod natura in millenis annorum terminis habet
tantum perficere inferius, nos supertmus artis in¬
dustria minori termino quam solo anno habemus
plusquam perfectum perficere, & sic natura ab in¬
genio iuuatur, & ingenium ab arte.
ff
Possibile ex
uno Mercu¬
rio.