352
PHILOSOPHORVM 114
congelare spiritus, est opus nostrum, primum,
quia non soluitur corpus nisi congeletur spiritus.
Nec spiritus congelatur, nisi cum solutione cor¬
poris. Nam si simul coniunguntur, agit vterque
in alterum, sicut aqua agit in terram sibi commi¬
xtam, ergo subtilietis eam ad modum suum.
Nam non subtiliatur terra nisi inspissetur aqua.
nec inspissatur aqua, nisi subtilietur terra. Sic
nim inter congelationem spiritus, & solutionem
corporis non est differentia temporis, nec opus di¬
uersum, eo quod vtrumque agit in alterum, ad
modum suum. Non enim resultat actio, & passio
contrarijs in specie & similibus, in genere & natu¬
ra & vnum contrariorum excedens, destruit seu
alterat reliquum seciundum corpus humiditati mi¬
xtum, lentoque igni diu appositum soluitur,
quia conuertitur huimiditas super ipsum, & ip¬
sum dissoluit: ac corpus suo frigido & sicco
claudit, retinet, & inspissat humidum incine¬
rans ipsum siccum, & tamen non potest exire hu
miditas a corpore, nisi imbibat se cum igne.
Nam calore debito operante putrescendo
humidum vertitur in siccum. Et ideo cum corpus
dissolueris, humidum congelas, & hoc cum mora,
quae est maxime propter quatuor elementa repu¬
gnantia vt pax fiat inter ea &.
fc ij