352
Balneum
stuffa.
SCALA
Tertius gradus scalae sapien¬
tum.
Praedicta quatuor repugnantia inter se distin¬
cta, postea per distillationem rectificatiua, in hoc
tertio gradu scale sapientum separantur, Et ideo
iste gradus dicitur nostra. Separatio. Quae est
vaporis aquosi scureiliquorose a fecibus separatio,
seu depuratio, raritatis leuigatio, partium grossa¬
rum extracto, connectentium diuisio principio¬
rum productio, homogenietatis segregatio.
Vnde Psalmus: Eduxit aquam de petra & oleum
de saxo durissimo. quia fieri debet in balneis debi¬
tis postea in stuffis siccis, secundum exigentiam ra¬
tionis. A quibus tunc in balneis primo flegma eo¬
rum separatur & euacuatur. Deinde quatuor ista
principia secundum signa requisita ab initio sepa¬
rantur & maxime luna prior masculus quam foe¬
mina, sicque matre illorum in funde relicta, in prima
distillatione, scilicet saphiram citrinam reseruabis
postea auripigmentum tam ab humore, quam per
se totiens in stuffa sicca separatiue rectificatur, quo
usque rubore meridionali nihil ascenderit, & auri¬
pigmentum clarum & album remanserit, quod in
tertia vel quarta vice perficitur, cuius signa perfe¬
ctionis sunt viriditas, candor, puritas, absque feci¬
bus, nisi forte albis. Cuius viriditas ex anime frigi¬
dita¬