352
Expositio
philosophi
quarta.
SCALA
dis philosophorum. Nam pars inferior terrea
illius est nutrix, & fermentum, totum lapidem
figens, Et pars eius superior est anima totum
lapidem viuificans, Ad hanc diuisionem facien¬
dam in furno philosophico inferius specificato, re¬
quiritur calor debitus, & nuntritiuus, ac continuus
scilicet per denam & quindenam & quanto di¬
uitius tanto melius perficitur digestio aquae, ex
qua oritur es nostrum.
Et omne es est sulphur, sed non omne sulphur
est es. Quia sulphur naturae sulphuribus contine¬
tur, Et omne aurum est es, sed non omne es, est au¬
rum, sicut omnis homo est animal, sed non omne
animal est homo, quia de genere ad speciem, vt
Plato dicit, non est bona consequentia, Haec enim
aqua nostra est clauis artis, & caput operis & spi¬
ritus, & anima, & corpus es nostrum componunt
Et dicuntur alias fratres vterini, quia procedunt
de eodem vtero. Et cum habueris aquam, ex aere,
& aerem ex igne, & ignem ex terra, tunc fit separa¬
tio perfecta. Nam ignem habes ex terra, in rarefa¬
ctione, calcinatione, & liquefactione, & terram ha¬
bes ex igne, & congelatione, & inspissatione. Cum
que habueris temperatum, id est, aequaliter com¬
plexionatum, in vase philosophico, ignem suppo¬
ne naturalem vasi tuo, cuius calore sunt omnia cale¬
facienda, & ad ignis, centrum tendentia. Quibus